Quid enim tam absur­dum quam delec­ta­ri mul­tis inani­mis rebus, ut honore, ut glo­ria, ut aedi­fi­cio, ut ves­ti­tu cultuque cor­po­ris, ani­mante vir­tute prae­di­to, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, reda­mare pos­sit, non admo­dum delec­ta­ri ? Nihil est enim remu­ne­ra­tione bene­vo­len­tiae, nihil vicis­si­tu­dine stu­dio­rum offi­cio­rumque iucun­dius.